Orazio, in una incisione moderna

Epistulae liber I

icona per espandere il menu interno
Table of Contents

1

Prima dicte mihi, summa dicende Camena,

spectatum satis et donatum iam rude quaeris,

Maecenas, iterum antiquo me includere ludo.

non eadem est aetas, non mens. Veianius armis

Herculis ad postem fixis latet abditus agro,

ne populum extrema totiens exoret harena.

est mihi purgatam crebro qui personet aurem

"solue senescentem mature sanus equum, ne

peccet ad extremum ridendus et ilia ducat."

Nunc itaque et uersus et cetera ludicra pono;

quid uerum atque decens, curo et rogo et omnis in hoc sum;

condo et compono quae mox depromere possim.

ac ne forte roges quo me duce, quo lare tuter,

nullius addictus iurare in uerba magistri,

quo me cumque rapit tempestas, deferor hospes.

nunc agilis fio et mersor ciuilibus undis,

uirtutis uerae custos rigidusque satelles;

nunc in Aristippi furtim praecepta relabor,

et mihi res, non me rebus subiungere conor.

ut nox longa quibus mentitur amica, diesque

longa uidetur opus debentibus, ut piger annus

pupillis quos dura premit custodia matrum;

sic mihi tarda fluunt ingrataque tempora, quae spem

consiliumque morantur agendi nauiter id quod

aeque pauperibus prodest, locupletibus aeque,

aeque neglectum pueris senibusque nocebit.

restat ut his ego me ipse regam solerque elementis.

non possis oculo quantum contendere Lynceus,

non tamen idcirco contemnas lippus inungi;

nec quia desperes inuicti membra Glyconis,

nodosa corpus nolis prohibere cheragra.

est quadam prodire tenus, si non datur ultra.

feruet auaritia miseroque cupidine pectus:

sunt uerba et uoces quibus hunc lenire dolorem

possis et magnam morbi deponere partem.

laudis amore tumes: sunt certa piacula quae te

ter pure lecto poterunt recreare libello.

inuidus, iracundus, iners, uinosus, amator,

nemo adeo ferus est ut non mitescere possit,

si modo culturae patientem commodet aurem.

uirtus est uitium fugere, et sapientia prima

stultitia caruisse. uides quae maxima credis

esse mala, exiguum censum turpemque repulsam,

quanto deuites animi capitisque labore.

Impiger extremos curris mercator ad Indos,

per mare pauperiem fugiens, per saxa, per ignis:

Ne cures ea, quae stulte miraris et optas,

discere et audire et meliori credere non uis?

quis circum pagos et circum compita pugnax

magna coronari contemnat Olympia, cui spes,

cui sit condicio dulcis sine puluere palmae?

uilius argentum est auro, uirtutibus aurum.

"o ciues, ciues, quaerenda pecunia primumst;

uirtus post nummos": haec Ianus summus ab imo

prodocet, haec recinunt iuuenes dictata senesque,

laeuo suspensi loculos tabulamque lacerto.

est animus tibi, sunt mores est lingua fidesque,

sed quadringentis sex septem milia desunt:

plebs eris. at pueri ludentes "rex eris" aiunt,

"si recte facies." hic murus aeneus esto,

nil conscire sibi, nulla pallescere culpa.

Roscia, dic sodes, melior lex an puerorumst

nenia, quae regnum recte facientibus offert,

et maribus Curiis et decantata Camillis?

isne tibi melius suadet qui, rem facias, rem,

si possis recte, si non, quocumque modo rem,

ut propius spectes lacrimosa poëmata Pupi,

an qui Fortunae te responsare superbae

liberum et erectum praesens hortatur et aptat?

quodsi me populus Romanus forte roget cur

non ut porticibus sic iudiciis fruar isdem,

nec sequar aut fugiam quae diligit ipse uel odit

olim quod uulpes aegroto cauta leoni

respondit referam: "quia me uestigia terrent,

omnia te aduersum spectantia, nulla retrorsum."

belua multorum es capitum. nam quid sequar aut quem?

pars hominum gestit conducere publica, sunt qui

frustis et pomis uiduas uenentur auaras,

excipiantque senes quos in uiuaria mittant;

multis occulto crescit res faenore. uerum

esto aliis alios rebus studiisque teneri:

idem eadem possunt horam durare probantes?

"nullus in orbe sinus Bais praelucet amoenis"

si dixit diues, lacus et mare sentit amorem

festinantis eri; cui si uitiosa libido

fecerit auspicium, cras ferramenta Teanum

tolletis, fabri. lectus genialis in aulast:

nil ait esse prius, melius nil caelibe uita:

si non est, iurat bene solis esse maritis.

quo teneam uultus mutantem Protea nodo?

quid pauper? ride: mutat cenacula, lectos,

balnea, tonsores, conducto nauigio aeque

nauseat ac locuples quem ducit priua triremis.

si curatus inaequali tonsore capillos

occurri, rides; si forte subucula pexae

trita subest tunicae uel si toga dissidet impar,

rides: quid mea cum pugnat sententia secum,

quod petiit spernit, repetit quod nuper omisit,

aestuat et uitae disconuenit ordine toto,

diruit, aedificat, mutat quadrata rotundis?

Insanire putas sollemnia me neque rides,

nec medici credis nec curatoris egere

a praetore dati, rerum tutela mearum

cum sis et praue sectum stomacheris ob unguem

de te pendentis, te respicientis amici.

ad summam, sapiens uno minor est Ioue, diues,

liber, honoratus, pulcher, rex denique regum;

praecipue sanus, nisi cum pituita molestast.

2

Troiani belli scriptorem, Maxime Lolli,

dum tu declamas Romae, Praeneste relegi;

qui quid sit pulchrum, quid turpe, quid utile, quid non,

planius ac melius Chrysippo et Crantore dicit.

cur ita crediderim, nisi quid te distinet, audi.

fabula, qua Paridis propter narratur amorem

Graecia barbariae lento collisa duello,

stultorum regum et populorum continet aestus.

Antenor censet belli praecidere causam:

quid Paris? ut saluus regnet uiuatque beatus

cogi posse negat. Nestor componere litis

inter Peliden festinat et inter Atriden;

hunc amor, ira quidem communiter urit utrumque.

quidquid delirant reges plectuntur Achiui.

seditione, dolis, scelere atque libidine et ira

Iliacos intra muros peccatur et extra.

rursus quid uirtus et quid sapientia possit

utile proposuit nobis exemplar Vlixen,

qui domitor Troiae multorum prouidus urbis

et mores hominum inspexit, latumque per aequor,

dum sibi, dum sociis reditum parat, aspera multa

pertulit, aduersis rerum immersabilis undis.

Sirenum uoces et Circae pocula nosti;

quae si cum sociis stultus cupidusque bibisset,

sub domina meretrice fuisset turpis et excors,

uixisset canis immundus uel amica luto sus.

nos numerus sumus et fruges consumere nati,

sponsi Penelopae, nebulones, Alcinoique

in cute curanda plus aequo operata iuuentus,

cui pulchrum fuit in medios dormire dies et

ad strepitum citharae cessatum ducere curam.

ut iugulent hominem surgunt de nocte latrones:

ut te ipsum serues non expergisceris? atqui

si noles sanus, curres hydropicus; et ni

posces ante diem librum cum lumine, si non

intendes animum studiis et rebus honestis,

inuidia uel amore uigil torquebere. nam cur

quae laedunt oculum festinas demere, si quid

est animum, differs curandi tempus in annum?

dimidium facti qui coepit habet: sapere aude:

incipe. qui recte uiuendi prorogat horam,

rusticus exspectat dum defluat amnis: at ille

labitur et labetur in omne uolubilis aeuum.

quaeritur argentum puerisque beata creandis

uxor et incultae pacantur uomere siluae.

quod satis est cui contingit nihil amplius optet.

non domus et fundus, non aeris aceruus et auri

aegroto domini deduxit corpore febris,

non animo curas. ualeat possessor oportet,

si comportatis rebus bene cogitat uti.

qui cupit aut metuit, iuuat illum sic domus et res

ut lippum pictae tabulae, fomenta podagrum,

auriculas citharae collecta sorde dolentis.

sincerum est nisi uas, quodcumque infundis acescit.

sperne uoluptates: nocet empta dolore uoluptas.

semper auarus eget: certum uoto pete finem.

inuidus alterius macrescit rebus opimis:

inuidia Siculi non inuenere tyranni

maius tormentum. qui non moderabitur irae

infectum uolet esse dolor quod suaserit et mens,

dum poenas odio per uim festinat inulto.

ira furor breuis est: animum rege, qui nisi paret,

imperat; hunc frenis, hunc tu compesce catena.

fingit equum tenera docilem ceruice magister

ire uiam qua monstret eques; uenaticus, ex quo

tempore ceruinam pellem latrauit in aula,

militat in siluis catulus. nunc adbibe puro

pectore uerba puer, nunc te melioribus offer.

quo semel est imbuta recens seruabit odorem

testa diu. quodsi cessas aut strenuus anteis,

nec tardum opperior nec praecedentibus insto.

3

Iuli Flore, quibus terrarum militet oris

Claudius Augusti priuignus, scire laboro.

Thracane uos Hebrusque niuali compede uinctus,

an freta uicinas inter currentia turris,

an pingues Asiae campi collesque morantur?

quid studiosa cohors operum struit? hoc quoque curo.

quis sibi res gestas Augusti scribere sumit?

bella quis et paces longum diffundit in aeuum?

quid Titius, Romana breui uenturus in ora?

Pindarici fontis qui non expalluit haustus,

fastidire lacus et riuos ausus apertos.

ut ualet? ut meminit nostri? fidibusne Latinis

Thebanos aptare modos studet auspice Musa,

an tragica desaeuit et ampullatur in arte?

quid mihi Celsus agit, monitus multumque monendus

priuatas ut quaerat opes, et tangere uitet

scripta Palatinus quaecumque recepit Apollo,

ne, si forte suas repetitum uenerit olim

grex auium plumas, moueat cornicula risum

furtiuis nudata coloribus? ipse quid audes?

quae circumuolitas agilis thyma? non tibi paruum

ingenium, non incultum est et turpiter hirtum.

seu linguam causis acuis seu ciuica iura

respondere paras seu condis amabile carmen,

prima feres hederae uictricis praemia. quodsi

frigida curarum fomenta relinquere posses,

quo te caelestis sapientia duceret ires.

hoc opus, hoc studium parui properemus et ampli,

si patriae uolumus, si nobis uiuere cari.

debes hoc etiam rescribere, sit tibi curae

quantae conueniat Munatius. an male sarta

gratia nequiquam coit et rescinditur, ac uos

seu calidus sanguis seu rerum inscitia uexat

indomita ceruice feros? ubicumque locorum

uiuitis, indigni fraternum rumpere foedus,

pascitur in uestrum reditum uotiua iuuenca.

4

Albi, nostrorum sermonum candide iudex,

quid nunc te dicam facere in regione Pedana?

scribere quod Cassi Parmensis opuscula uincat,

an tacitum siluas inter reptare salubris,

curantem quidquid dignum sapiente bonoquest?

non tu corpus eras sine pectore. di tibi formam,

di tibi diuitias dederunt artemque fruendi.

quid uoueat dulci nutricula maius alumno

qui sapere et fari possit quae sentiat, et cui

gratia, fama, ualetudo contingat abunde,

et mundus uictus non deficiente crumina?

inter spem curamque, timores inter et iras,

omnem crede diem tibi diluxisse supremum.

grata superueniet quae non sperabitur hora.

me pinguem et nitidum bene curata cute uises

cum ridere uoles Epicuri de grege porcum.

5

Si potes Archiacis conuiua recumbere lectis

nec modica cenare times holus omne patella,

supremo te sole domi, Torquate, manebo.

uina bibes iterum Tauro diffusa palustris

inter Minturnas Sinuessanumque Petrinum.

si melius quid habes, arcesse uel imperium fer.

iamdudum splendet focus et tibi munda supellex.

mitte leuis spes et certamina diuitiarum

et Moschi causam: cras nato Caesare festus

dat ueniam somnumque dies; impune licebit

aestiuam sermone benigno tendere noctem.

quo mihi fortunam, si non conceditur uti?

parcus ob heredis curam nimiumque seuerus

assidet insano. potare et spargere flores

incipiam, patiarque uel inconsultus haberi.

quid non ebrietas dissignat? operta recludit,

spes iubet esse ratas, ad proelia trudit inertem;

sollicitis animis onus eximit, addocet artis.

fecundi calices quem non fecere disertum?

contracta quem non in paupertate solutum?

haec ego procurare et idoneus imperor et non

inuitus, ne turpe toral, ne sordida mappa

corruget naris, ne non et cantharus et lanx

ostendat tibi te, ne fidos inter amicos

sit qui dicta foras eliminet, ut coëat par

iungaturque pari. Butram tibi Septiciumque,

et nisi cena prior potiorque puella Sabinum

detinet assumam: locus est et pluribus umbris,

sed nimis arta premunt olidae conuiuia caprae.

tu quotus esse uelis rescribe, et rebus omissis

atria seruantem postico falle clientem.

6

Nil admirari prope res est una, Numici,

solaque quae possit facere et seruare beatum.

hunc solem et stellas et decedentia certis

tempora momentis sunt qui formidine nulla

imbuti spectent: quid censes munera terrae,

quid maris extremos Arabas ditantis et Indos,

ludicra quid, plausus et amici dona Quiritis,

quo spectanda modo, quo sensu credis et ore?

qui timet his aduersa, fere miratur eodem

quo cupiens pacto; pauor est utrobique molestus.

improuisa simul species exterret utrumque.

gaudeat an doleat, cupiat metuatne, quid ad rem,

si, quidquid uidit melius peiusue sua spe,

defixis oculis animoque et corpore torpet?

insani sapiens nomen ferat, aequus iniqui,

ultra quam satis est uirtutem si petat ipsam.

i nunc, argentum et marmor uetus aeraque et artis

suspice, cum gemmis Tyrios mirare colores;

gaude quod spectant oculi te mille loquentem;

nauus mane forum et uespertinus pete tectum,

ne plus frumenti dotalibus emetat agris

Mutus et - indignum, quod sit peioribus ortus -

hic tibi sit potius quam tu mirabilis illi.

quidquid sub terra est in apricum proferet aetas;

defodiet condetque nitentia. cum bene notum

porticus Agrippae et uia te conspexerit Appi,

ire tamen restat Numa quo deuenit et Ancus.

si latus aut renes morbo temptantur acuto,

quaere fugam morbi. uis recte uiuere: quis non?

si uirtus hoc una potest dare, fortis omissis

hoc age deliciis. uirtutem uerba putas et

lucum ligna: caue ne portus occupet alter,

ne Cibyratica, ne Bithyna negotia perdas;

mille talenta rotundentur, totidem altera, porro et

tertia succedant et quae pars quadret aceruum.

scilicet uxorem cum dote fidemque et amicos

et genus et formam regina Pecunia donat,

ac bene nummatum decorat Suadela Venusque.

mancipiis locuples eget aeris Cappadocum rex:

ne fueris hic tu. chlamydes Lucullus, ut aiunt,

si posset centum scaenae praebere rogatus,

"qui possum tot?" ait: "tamen et quaeram et quot habebo

mittam." post paulo scribit sibi milia quinque

esse domi chlamydum; partem uel tolleret omnis.

exilis domus est ubi non et multa supersunt

et dominum fallunt et prosunt furibus. ergo,

si res sola potest facere et seruare beatum,

hoc primus repetas opus, hoc postremus omittas.

si fortunatum species et gratia praestat,

mercemur seruum qui dictet nomina, laeuum

qui fodicet latus et cogat trans pondera dextram

porrigere: "hic multum in Fabia ualet, ille Velina;

cui libet hic fascis dabit eripietque curule

cui uolet importunus ebur." frater, pater, adde;

ut cuique est aetas, ita quemque facetus adopta.

si bene qui cenat bene uiuit, lucet, eamus

quo ducit gula, piscemur, uenemur, ut olim

Gargilius, qui mane plagas, uenabula, seruos

differtum transire forum populumque iubebat,

unus ut e multis populo spectante referret

emptum mulus aprum. crudi tumidique lauemur,

quid deceat, quid non, obliti, Caerite cera

digni, remigium uitiosum Ithacensis Vlixei,

cui potior patria fuit interdicta uoluptas.

si, Mimnermus uti censet, sine amore iocisque

nil est iucundum, uiuas in amore iocisque.

uiue, uale. Si quid nouisti rectius istis,

candidus imperti: si nil, his utere mecum.

7

Quinque dies tibi pollicitus me rure futurum,

Sextilem totum mendax desideror. atqui,

si me uiuere uis sanum recteque ualentem,

quam mihi das aegro, dabis aegrotare timenti,

Maecenas, ueniam, dum ficus prima calorque

dissignatorem decorat lictoribus atris,

dum pueris omnis pater et matercula pallet,

officiosaque sedulitas et opella forensis

adducit febris et testamenta resignat.

quodsi bruma niues Albanis illinet agris,

ad mare descendet uates tuus et sibi parcet

contractusque leget: te, dulcis amice, reuiset

cum Zephyris, si concedes, et hirundine prima.

non quo more piris uesci Calaber iubet hospes

tu me fecisti locupletem. "uescere sodes."

"iam satis est." "at tu quantum uis tolle." "benigne."

"non inuisa feres pueris munuscula paruis."

"tam teneor dono, quam si dimittar onustus."

"ut libet; haec porcis hodie comedenda relinques."

prodigus et stultus donat quae spernit et odit:

haec seges ingratos tulit et feret omnibus annis.

uir bonus et sapiens dignis ait esse paratus,

nec tamen ignorat quid distent aera lupinis.

dignum praestabo me etiam pro laude merentis.

quodsi me noles usquam discedere, reddes

forte latus, nigros angusta fronte capillos,

reddes dulce loqui, reddes ridere decorum et

inter uina fugam Cinarae maerere proteruae.

forte per angustam tenuis uulpecula rimam

repserat in cumeram frumenti, pastaque rursus

ire foras pleno tendebat corpore frustra

cui mustela procul "si uis" ait "effugere istinc,

macra cauum repetes artum, quem macra subisti."

hac ego si compellor imagine, cuncta resigno;

nec somnum plebis laudo satur altilium nec

otia diuitiis Arabum liberrima muto.

saepe uerecundum laudasti, rexque paterque

audisti coram, nec uerbo parcius absens:

inspice si possum donata reponere laetus.

haud male Telemachus, proles patientis Vlixei,

"non est aptus equis Ithace locus, ut neque planis

porrectus spatiis nec multae prodigus herbae:

Atride, magis apta tibi tua dona relinquam."

paruum parua decent: mihi iam non regia Roma,

sed uacuum Tibur placet aut imbelle Tarentum.

strenuus et fortis causisque Philippus agendis

clarus, ab officiis octauam circiter horam

dum redit atque Foro nimium distare Carinas

iam grandis natu queritur, conspexit, ut aiunt,

adrasum quendam uacua tonsoris in umbra

cultello proprios purgantem leniter unguis.

"Demetri," - puer hic non laeue iussa Philippi

accipiebat - "abi, quaere et refer, unde domo, quis,

cuius fortunae, quo sit patre quoue patrono."

it, redit et narrat, Vulteium nomine Menam,

praeconem, tenui censu, sine crimine, notum

et properare loco et cessare et quaerere et uti,

gaudentem paruisque sodalibus et lare certo

et ludis et post decisa negotia Campo.

"scitari libet ex ipso quodcumque refers; dic

ad cenam ueniat." non sane credere Mena,

mirari secum tacitus. quid multa? "benigne"

respondet. "neget ille mihi?" "negat improbus et te

neglegit aut horret." Vulteium mane Philippus

uilia uendentem tunicato scruta popello

occupat et saluere iubet prior. ille Philippo

excusare laborem et mercennaria uincla,

quod non mane domum uenisset, denique quod non

prouidisset eum." sic ignouisse putato

me tibi, si cenas hodie mecum." "ut libet." "ergo

post nonam uenies; nunc i, rem strenuus auge."

ut uentum ad cenam est, dicenda tacenda locutus

tandem dormitum dimittitur. hic ubi saepe

occultum uisus decurrere piscis ad hamum,

mane cliens et iam certus conuiua, iubetur

rura suburbana indictis comes ire Latinis.

impositus mannis aruum caelumque Sabinum

non cessat laudare. uidet ridetque Philippus,

et sibi dum requiem, dum risus undique quaerit,

dum septem donat sestertia, mutua septem

promittit, persuadet uti mercetur agellum.

mercatur. ne te longis ambagibus ultra

quam satis est morer, ex nitido fit rusticus atque

sulcos et uineta crepat mera; praeparat ulmos,

immoritur studiis et amore senescit habendi.

uerum ubi oues furto, morbo periere capellae,

spem mentita seges, bos est enectus arando,

offensus damnis media de nocte caballum

arripit iratusque Philippi tendit ad aedis.

quem simul aspexit scabrum intonsumque Philippus,

"durus" ait, "Vultei, nimis attentusque uideris

esse mihi." "pol me miserum, patrone, uocares,

si uelles" inquit "uerum mihi ponere nomen!

quod te per Genium dextramque deosque Penatis

obsecro et obtestor, uitae me redde priori."

qui semel aspexit quantum dimissa petitis

praestent, mature redeat repetatque relicta.

metiri se quemque suo modulo ac pede uerumst.

8

Celso gaudere et bene rem gerere Albinouano

Musa rogata refer, comiti scribaeque Neronis.

si quaeret quid agam, dic multa et pulchra minantem

uiuere nec recte nec suauiter; haud quia grando

contuderit uitis oleamque momorderit aestus,

nec quia longinquis armentum aegrotet in agris;

sed quia mente minus ualidus quam corpore toto

nil audire uelim, nil discere, quod leuet aegrum;

fidis offendar medicis, irascar amicis,

cur me funesto properent arcere ueterno;

quae nocuere sequar, fugiam quae profore credam;

Romae Tibur amem uentosus, Tibure Romam.

post haec ut ualeat, quo pacto rem gerat et se,

ut placeat iuueni percontare, utque cohorti.

si dicet "recte," primum gaudere, subinde

praeceptum auriculis hoc instillare memento:

"ut tu fortunam, sic nos te, Celse, feremus".

9

Septimius, Claudi, nimirum intellegit unus

quanti me facias. nam cum rogat et prece cogit

scilicet ut tibi se laudare et tradere coner,

dignum mente domoque legentis honesta Neronis,

munere cum fungi propioris censet amici,

quid possim uidet ac nouit me ualdius ipso.

multa quidem dixi cur excusatus abirem;

sed timui mea ne finxisse minora putarer,

dissimulator opis propriae, mihi commodus uni.

sic ego, maioris fugiens opprobria culpae,

frontis ad urbanae descendi praemia. quodsi

depositum laudas ob amici iussa pudorem,

scribe tui gregis hunc et fortem crede bonumque.

10

Vrbis amatorem Fuscum saluere iubemus

ruris amatores, hac in re scilicet una

multum dissimiles, at cetera paene gemelli

fraternis animis - quidquid negat alter et alter -

adnuimus pariter uetuli notique columbi.

tu nidum seruas; ego laudo ruris amoeni

riuos et musco circumlita saxa nemusque.

quid quaeris? uiuo et regno simul ista reliqui

quae uos ad caelum fertis rumore secundo,

utque sacerdotis fugitiuus liba recuso,

pane egeo iam mellitis potiore placentis.

uiuere naturae si conuenienter oportet,

ponendaeque domo quaerenda est area primum,

nouistine locum potiorem rure beato?

est ubi plus tepeant hiemes, ubi gratior aura

leniat et rabiem Canis et momenta Leonis,

cum semel accepit Solem furibundus acutum?

est ubi diuellat somnos minus inuida cura?

deterius Libycis olet aut nitet herba lapillis?

purior in uicis aqua tendit rumpere plumbum,

quam quae per pronum trepidat cum murmure riuum?

nempe inter uarias nutritur silua columnas,

laudaturque domus longos quae prospicit agros.

naturam expelles furca, tamen usque recurret,

et mala perrumpet furtim fastidia uictrix.

non qui Sidonio contendere callidus ostro

nescit Aquinatem potantia uellera fucum

certius accipiet damnum propiusue medullis,

quam qui non poterit uero distinguere falsum.

quem res plus nimio delectauere secundae,

mutatae quatient. si quid mirabere, pones

inuitus. fuge magna: licet sub paupere tecto

reges et regum uita praecurrere amicos.

Ceruus equum pugna melior communibus herbis

pellebat, donec minor in certamine longo

implorauit opes hominis frenumque recepit;

sed postquam uictor uiolens discessit ab hoste,

non equitem dorso, non frenum depulit ore.

sic qui pauperiem ueritus potiore metallis

libertate caret, dominum uehet improbus atque

seruiet aeternum, quia paruo nesciet uti.

Cui non conueniet sua res, ut calceus olim,

si pede maior erit, subuertet, si minor, uret.

Laetus sorte tua uiues sapienter, Aristi,

nec me dimittes incastigatum, ubi plura

cogere quam satis est ac non cessare uidebor.

imperat aut seruit collecta pecunia cuique,

tortum digna sequi potius quam ducere funem.

haec tibi dictabam post fanum putre Vacunae,

excepto quod non simul esses cetera laetus.

11

Quid tibi uisa Chios, Bullati, notaque Lesbos,

quid concinna Samos, quid Croesi regia Sardis,

Zmyrna quid et Colophon, maiora minorane fama?

cunctane prae Campo et Tiberino flumine sordent?

an uenit in uotum Attalicis ex urbibus una,

an Lebedum laudas odio maris atque uiarum?

"scis Lebedus quid sit; Gabiis desertior atque

Fidenis uicus; tamen illic uiuere uellem,

oblitusque meorum obliuiscendus et illis

Neptunum procul e terra spectare furentem."

sed neque qui Capua Romam petit imbre lutoque

aspersus uolet in caupona uiuere; nec qui

frigus collegit, furnos et balnea laudat

ut fortunatam plene praestantia uitam.

nec si te ualidus iactauerit Auster in alto,

idcirco nauem trans Aegaeum mare uendas.

incolumi Rhodos et Mytilene pulchra facit quod

paenula solstitio, campestre niualibus auris,

per brumam Tiberis, Sextili mense caminus.

dum licet ac uultum seruat Fortuna benignum,

Romae laudetur Samos et Chios et Rhodos absens.

tu quamcumque deus tibi fortunauerit horam

grata sume manu neu dulcia differ in annum,

ut quocumque loco fueris uixisse libenter

te dicas; nam si ratio et prudentia curas,

non locus effusi late maris arbiter aufert;

caelum non animum mutant qui trans mare currunt.

strenua nos exercet inertia: nauibus atque

quadrigis petimus bene uiuere. quod petis hic est,

est Vlubris, animus si te non deficit aequus.

12

Fructibus Agrippae Siculis quos colligis, Icci,

si recte frueris, non est ut copia maior

ab Ioue donari possit tibi. tolle querelas:

pauper enim non est cui rerum suppetit usus.

si uentri bene, si lateri est pedibusque tuis, nil

diuitiae poterunt regales addere maius.

si forte in medio positorum abstemius herbis

uiuis et urtica, sic uiues protinus ut te

confestim liquidus Fortunae riuus inauret,

uel quia naturam mutare pecunia nescit,

uel quia cuncta putas una uirtute minora.

miramur, si Democriti pecus edit agellos

cultaque, dum peregre est animus sine corpore uelox,

cum tu inter scabiem tantam et contagia lucri

nil paruum sapias et adhuc sublimia cures;

quae mare compescant causae, quid temperet annum.

stellae sponte sua iussaene uagentur et errent,

quid premat obscurum lunae, quid proferat orbem,

quid uelit et possit rerum concordia discors,

Empedocles an Stertinium deliret acumen.

uerum seu piscis seu porrum et caepe trucidas,

utere Pompeio Grospho et, si quid petet, ultro

defer; nil Grosphus nisi uerum orabit et aequum.

uilis amicorum est annona bonis ubi quid deest.

ne tamen ignores quo sit Romana loco res,

Cantaber Agrippae, Claudi uirtute Neronis

Armenius cecidit; ius imperiumque Phraates

Caesaris accepit genibus minor; aurea fruges

Italiae pleno defundit Copia cornu.

13

Vt proficiscentem docui te saepe diuque,

Augusto reddes signata uolumina, Vini,

si ualidus, si laetus erit, si denique poscet;

ne studio nostri pecces odiumque libellis

sedulus importes opera uehemente minister.

si te forte meae grauis uret sarcina chartae,

abicito potius quam quo perferre iuberis

clitellas ferus impingas, Asinaeque paternum

cognomen uertas in risum et fabula fias.

uiribus uteris per cliuos, flumina, lamas.

uictor propositi simul ac perueneris illuc,

sic positum seruabis onus, ne forte sub ala

fasciculum portes librorum ut rusticus agnum,

ut uinosa glomus furtiuae Pyrrhia lanae,

ut cum pilleolo soleas conuiua tribulis.

ne uulgo narres te sudauisse ferendo

carmina, quae possint oculos aurisque morari

Caesaris, oratus multa prece nitere porro.

uade, uale, caue ne titubes mandataque frangas.

14

Vilice siluarum et mihi me reddentis agelli,

quem tu fastidis habitatum quinque focis et

quinque bonos solitum Variam dimittere patres,

certemus, spinas animone ego fortius an tu

euellas agro, et melior sit Horatius an res.

me quamuis Lamiae pietas et cura moratur

fratrem maerentis, rapto de fratre dolentis

insolabiliter, tamen istuc mens animusque

fert et auet spatiis obstantia rumpere claustra

rure ego uiuentem, tu dicis in urbe beatum.

cui placet alterius, sua nimirum est odio sors.

stultus uterque locum immeritum causatur inique:

in culpa est animus, qui se non effugit umquam.

tu mediastinus tacita prece rura petebas,

nunc urbem et ludos et balnea uilicus optas:

me constare mihi scis et discedere tristem,

quandocumque trahunt inuisa negotia Romam.

non eadem miramur; eo disconuenit inter

meque et te: nam quae deserta et inhospita tesqua

credis, amoena uocat mecum qui sentit, et odit

quae tu pulchra putas. fornix tibi et uncta popina

incutiunt urbis desiderium, uideo, et quod

angulus iste feret piper et tus ocius uua,

nec uicina subest uinum praebere taberna

quae possit tibi, nec meretrix tibicina, cuius

ad strepitum salias terrae grauis: et tamen urges

iampridem non tacta ligonibus arua bouemque

disiunctum curas et strictis frondibus exples;

addit opus pigro riuus, si decidit imber,

multa mole docendus aprico parcere prato.

nunc age, quid nostrum concentum diuidat audi.

quem tenues decuere togae nitidique capilli,

quem scis immunem Cinarae placuisse rapaci,

quem bibulum liquidi media de luce Falerni,

cena breuis iuuat et prope riuum somnus in herba.

nec lusisse pudet, sed non incidere ludum.

non istic obliquo oculo mea commoda quisquam

limat, non odio obscuro morsuque uenenat;

rident uicini glaebas et saxa mouentem.

cum seruis urbana diaria rodere mauis;

horum tu in numerum uoto ruis: inuidet usum

lignorum et pecoris tibi calo argutus et horti.

optat ephippia bos, piger optat arare caballus:

quam scit uterque libens censebo exerceat artem.

15

Quae sit hiems Veliae, quod caelum, Vala, Salerni,

quorum hominum regio et qualis uia - nam mihi Baias

Musa superuacuas Antonius, et tamen illis

me facit inuisum, gelida cum perluor unda

per medium frigus; sane myrteta relinqui,

dictaque cessantem neruis elidere morbum

sulpura contemni, uicus gemit, inuidus aegris

qui caput et stomachum supponere fontibus audent

Clusinis Gabiosque petunt et frigida rura.

mutandus locus est et deuersoria nota

praeteragendus equus. "quo tendis? non mihi Cumas

est iter aut Baias" laeua stomachosus habena

dicet eques; sed equi frenato est auris in ore -;

maior utrum populum frumenti copia pascat;

collectosne bibant imbris puteosne perennis

iugis aquae - nam uina nihil moror illius orae:

rure meo possum quiduis perferre patique;

ad mare cum ueni, generosum et lene requiro,

quod curas abigat, quod cum spe diuite manet

in uenas animumque meum, quod uerba ministret,

quod me Lucanae iuuenem commendet amicae -;

tractus uter pluris lepores, uter educet apros;

utra magis piscis et echinos aequora celent,

pinguis ut inde domum possim Phaeaxque reuerti,

scribere te nobis, tibi nos accredere par est.

Maenius, ut rebus maternis atque paternis

fortiter absumptis urbanus coepit haberi,

scurra uagus, non qui certum praesepe teneret,

impransus non qui ciuem dinosceret hoste,

quaelibet in quemuis opprobria fingere saeuus,

pernicies et tempestas barathrumque macelli,

quidquid quaesierat uentri donabat auaro.

hic ubi nequitiae fautoribus et timidis nil

aut paulum abstulerat, patinas cenabat omasi

uilis et agninae, tribus ursis quod satis esset;

scilicet ut uentres lamna candente nepotum

diceret urendos, correctus Bestius. idem

quidquid erat nactus praedae maioris, ubi omne

uerterat in fumum et cinerem, "non hercule miror"

aiebat "si qui comedunt bona, cum sit obeso

nil melius turdo, nil uulua pulchrius ampla."

nimirum hic ego sum: nam tuta et paruula laudo

cum res deficiunt, satis inter uilia fortis;

uerum ubi quid melius contingit et unctius, idem

uos sapere et solos aio bene uiuere, quorum

conspicitur nitidis fundata pecunia uillis.

16

Ne perconteris fundus meus, optime Quincti,

aruo pascat erum an bacis opulentet oliuae,

pomisne an pratis an amicta uitibus ulmo,

scribetur tibi forma loquaciter et situs agri.

continui montes, ni dissocientur opaca

ualle, sed ut ueniens dextrum latus aspiciat Sol,

laeuum discedens curru fugiente uaporet.

temperiem laudes. quid si rubicunda benigni

corna uepres et pruna ferant? si quercus et ilex

multa fruge pecus multa dominum iuuet umbra?

dicas adductum propius frondere Tarentum.

fons etiam riuo dare nomen idoneus, ut nec

frigidior Thracam nec purior ambiat Hebrus,

infirmo capiti fluit utilis, utilis aluo.

hae latebrae dulces, etiam, si credis, amoenae,

incolumem tibi me praestant Septembribus horis

tu recte uiuis, si curas esse quod audis.

iactamus iampridem omnis te Roma beatum:

sed uereor ne cui de te plus quam tibi credas,

neue putes alium sapiente bonoque beatum,

neu si te populus sanum recteque ualentem

dictitet, occultam febrem sub tempus edendi

dissimules, donec manibus tremor incidat unctis.

stultorum incurata pudor malus ulcera celat.

si quis bella tibi terra pugnata marique

dicat et his uerbis uacuas permulceat auris,

"tene magis saluum populus uelit an populum tu,

seruet in ambiguo qui consulit et tibi et urbi

Iuppiter," Augusti laudes agnoscere possis:

cum pateris sapiens emendatusque uocari,

respondesne tuo, dic sodes, nomine? "nempe

uir bonus et prudens dici delector ego ac tu."

qui dedit hoc hodie cras, si uolet, auferet, ut si

detulerit fascis indigno, detrahet idem.

"pone, meum est" inquit: pono tristisque recedo.

idem si clamet furem, neget esse pudicum,

contendat laqueo collum pressisse paternum,

mordear opprobriis falsis mutemque colores?

falsus honor iuuat et mendax infamia terret

quem nisi mendosum et medicandum? uir bonus est quis?

"qui consulta patrum, qui leges iuraque seruat,

quo multae magnaeque secantur iudice lites,

quo res sponsore et quo causae teste tenentur."

sed uidet hunc omnis domus et uicinia tota

introrsum turpem, speciosum pelle decora.

"nec furtum feci nec fugi" si mihi dicat

seruus, "habes pretium, loris non ureris" aio.

"non hominem occidi." "non pasces in cruce coruos."

"sum bonus et frugi." renuit negitatque Sabellus.

cautus enim metuit foueam lupus accipiterque

suspectos laqueos et opertum miluus hamum.

oderunt peccare boni uirtutis amore:

tu nihil admittes in te formidine poenae:

sit spes fallendi, miscebis sacra profanis.

nam de mille fabae modiis cum surripis unum,

damnum est, non facinus, mihi pacto lenius isto.

uir bonus, omne forum quem spectat et omne tribunal,

quandocumque deos uel porco uel boue placat,

"Iane pater!" clare, clare cum dixit "Apollo!"

labra mouet metuens audiri: "pulchra Lauerna,

da mihi fallere, da iusto sanctoque uideri,

noctem peccatis et fraudibus obice nubem."

qui melior seruo, qui liberior sit auarus,

in triuiis fixum cum se demittit ob assem,

non uideo; nam qui cupiet, metuet quoque; porro,

qui metuens uiuet, liber mihi non erit umquam.

perdidit arma, locum uirtutis deseruit, qui

semper in augenda festinat et obruitur re.

uendere cum possis captiuum, occidere noli;

seruiet utiliter: sine pascat durus aretque,

nauiget ac mediis hiemet mercator in undis,

annonae prosit, portet frumenta penusque.

uir bonus et sapiens audebit dicere "Pentheu,

rector Thebarum, quid me perferre patique

indignum coges?" "adimam bona." "nempe pecus, rem,

lectos, argentum: tollas licet." "in manicis et

compedibus saeuo te sub custode tenebo."

"ipse deus, simul atque uolam, me soluet." opinor

hoc sentit, "moriar." mors ultima linea rerumst.

17

Quamuis, Scaeua, satis per te tibi consulis et scis

quo tandem pacto deceat maioribus uti,

disce, docendus adhuc quae censet amiculus, ut si

caecus iter monstrare uelit; tamen aspice si quid

et nos, quod cures proprium fecisse, loquamur.

si te grata quies et primam somnus in horam

delectat, si te puluis strepitusque rotarum,

si laedit caupona, Ferentinum ire iubebo.

nam neque diuitibus contingunt gaudia solis,

nec uixit male qui natus moriensque fefellit.

si prodesse tuis pauloque benignius ipsum

te tractare uoles, accedes siccus ad unctum.

"si pranderet holus patienter, regibus uti

nollet Aristippus." "si sciret regibus uti,

fastidiret holus qui me notat." utrius horum

uerba probes et facta doce, uel iunior audi

cur sit Aristippi potior sententia; namque

mordacem Cynicum sic eludebat, ut aiunt:

"scurror ego ipse mihi, populo tu; rectius hoc et

splendidius multo est. equus ut me portet, alat rex

officium facio: tu poscis uilia, uerum

dante minor, quamuis fers te nullius egentem."

omnis Aristippum decuit color et status et res,

temptantem maiora, fere praesentibus aequum:

contra, quem duplici panno patientia uelat,

mirabor, uitae uia si conuersa decebit.

alter purpureum non exspectabit amictum,

quidlibet indutus celeberrima per loca uadet,

personamque feret non inconcinnus utramque;

alter Mileti textam cane peius et angui

uitabit chlamydem, morietur frigore si non

rettuleris pannum. refer et sine uiuat ineptus.

res gerere et captos ostendere ciuibus hostis

attingit solium Iouis et caelestia temptat:

principibus placuisse uiris non ultima laus est.

non cuiuis homini contingit adire Corinthum.

sedit qui timuit ne non succederet. esto!

quid, qui peruenit, fecitne uiriliter? atqui

hic est aut nusquam quod quaerimus. hic onus horret,

ut paruis animis et paruo corpore maius:

hic subit et perfert. aut uirtus nomen inanest,

aut decus et pretium recte petit experiens uir.

coram rege suo de paupertate tacentes

plus poscente ferent; distat sumasne pudenter

an rapias. atqui rerum caput hoc erat, hic fons.

"indotata mihi soror est, paupercula mater,

et fundus nec uendibilis nec pascere firmus"

qui dicit, clamat "uictum date." succinit alter

"et mihi!" diuiduo findetur munere quadra.

sed tacitus pasci si posset coruus, haberet

plus dapis et rixae multo minus inuidiaeque.

Brundisium comes aut Surrentum ductus amoenum,

qui queritur salebras et acerbum frigus et imbris,

aut cistam effractam et subducta uiatica plorat,

nota refert meretricis acumina, saepe catellam,

saepe periscelidem raptam sibi flentis, uti mox

nulla fides damnis uerisque doloribus adsit.

nec semel irrisus triuiis attollere curat

fracto crure planum, licet illi plurima manet

lacrima, per sanctum iuratus dicat Osirim

"credite, non ludo; crudeles, tollite claudum.

"quaere peregrinum" uicinia rauca reclamat.

18

Si bene te noui, metues, liberrime Lolli,

scurrantis speciem praebere, professus amicum.

ut matrona meretrici dispar erit atque

discolor, infido scurrae distabit amicus.

est huic diuersum uitio uitium prope maius,

asperitas agrestis et inconcinna grauisque,

quae se commendat tonsa cute, dentibus atris,

dum uult libertas dici mera ueraque uirtus.

uirtus est medium uitiorum et utrimque reductum.

alter in obsequium plus aequo pronus et imi

derisor lecti sic nutum diuitis horret,

sic iterat uoces et uerba cadentia tollit,

ut puerum saeuo credas dictata magistro

reddere uel partis mimum tractare secundas.

alter rixatur de lana saepe caprina,

propugnat nugis armatus: "scilicet ut non

sit mihi prima fides, et uere quod placet ut non

acriter elatrem! pretium aetas altera sordet."

ambigitur quid enim? Castor sciat an Dolichos plus,

Brundisium Minuci melius uia ducat an Appi.

quem damnosa Venus, quem praeceps alea nudat,

gloria quem supra uiris et uestit et unguit,

quem tenet argenti sitis importuna famesque,

quem paupertatis pudor et fuga, diues amicus,

saepe decem uitiis instructior, odit et horret,

aut si non odit, regit ac ueluti pia mater

plus quam se sapere et uirtutibus esse priorem

uult et ait prope uera: "meae - contendere noli

stultitiam patiuntur opes; tibi paruula res est:

arta decet sanum comitem toga; desine mecum

certare." Eutrapelus cuicumque nocere uolebat

uestimenta dabat pretiosa: "beatus enim iam

cum pulchris tunicis sumet noua consilia et spes,

dormiet in lucem, scorto postponet honestum

officium, nummos alienos pascet, ad imum

Thraex erit aut holitoris aget mercede caballum."

arcanum neque tu scrutaberis illius umquam,

commissumque teges et uino tortus et ira;

nec tua laudabis studia aut aliena reprendes,

nec cum uenari uolet ille, poëmata panges.

gratia sic fratrum geminorum Amphionis atque

Zethi dissiluit, donec suspecta seuero

conticuit lyra. fraternis cessisse putatur

moribus Amphion: tu cede potentis amici

lenibus imperiis, quotiensque educet in agros

Aetolis onerata plagis iumenta canesque,

surge et inhumanae senium depone Camenae,

cenes ut pariter pulmenta laboribus empta.

Romanis sollemne uiris opus, utile famae

uitaeque et membris, praesertim cum ualeas et

uel cursu superare canem uel uiribus aprum

possis. adde uirilia quod speciosius arma

non est qui tractet: scis quo clamore coronae

proelia sustineas campestria; denique saeuam

militiam puer et Cantabrica bella tulisti

sub duce qui templis Parthorum signa refigit

nunc, et si quid abest Italis adiudicat armis.

ac ne te retrahas et inexcusabilis absis,

quamuis nil extra numerum fecisse modumque

curas, interdum nugaris rure paterno;

partitur lintris exercitus, Actia pugna

te duce per pueros hostili more refertur,

aduersarius est frater, lacus Hadria, donec

alterutrum uelox Victoria fronde coronet.

consentire suis studiis qui crediderit te,

fautor utroque tuum laudabit pollice ludum.

protinus ut moneam, si quid monitoris eges tu,

quid, de quoque uiro, et cui dicas saepe uideto.

percontatorem fugito, nam garrulus idemst,

nec retinent patulae commissa fideliter aures,

et semel emissum uolat irreuocabile uerbum.

non ancilla tuum iecur ulceret ulla puerue

intra marmoreum uenerandi limen amici,

ne dominus pueri pulchri caraeue puellae

munere te paruo beet aut incommodus angat.

qualem commendes etiam atque etiam aspice, ne mox

incutiant aliena tibi peccata pudorem.

fallimur et quondam non dignum tradimus: ergo

quem sua culpa premet, deceptus omitte tueri,

ut penitus notum, si temptent crimina, serues

tuterisque tuo fidentem praesidio: qui

dente Theonino cum circumroditur, ecquid

ad te post paulo uentura pericula sentis?

nam tua res agitur, paries cum proximus ardet,

et neglecta solent incendia sumere uiris.

dulcis inexpertis cultura potentis amici:

expertus metuit. tu, dum tua nauis in altost,

hoc age, ne mutata retrorsum te ferat aura.

oderunt hilarem tristes tristemque iocosi,

sedatum celeres, agilem nauumque remissi;

potores bibuli media de nocte Falerni

oderunt porrecta negantem pocula, quamuis

nocturnos iures te formidare tepores.

deme supercilio nubem: plerumque modestus

occupat obscuri speciem, taciturnus acerbi.

inter cuncta leges et percontabere doctos,

qua ratione queas traducere leniter aeuum;

num te semper inops agitet uexetque cupido,

num pauor et rerum mediocriter utilium spes;

uirtutem doctrina paret, naturane donet;

quid minuat curas, quid te tibi reddat amicum;

quid pure tranquillet, honos an dulce lucellum,

an secretum iter et fallentis semita uitae.

me quotiens reficit gelidus Digentia riuus,

quem Mandela bibit, rugosus frigore pagus,

quid sentire putas? quid credis, amice, precari?

sit mihi quod nunc est, etiam minus, et mihi uiuam

quod superest aeui, si quid superesse uolunt di;

sit bona librorum et prouisae frugis in annum

copia, neu fluitem dubiae spe pendulus horae.

sed satis est orare Iouem qui ponit et aufert,

det uitam, det opes: aequum mi animum ipse parabo.

19

Prisco si credis, Maecenas docte, Cratino,

nulla placere diu nec uiuere carmina possunt

quae scribuntur aquae potoribus. ut male sanos

ascripsit Liber Satyris Faunisque poëtas,

uina fere dulces oluerunt mane Camenae.

laudibus arguitur uini uinosus Homerus;

Ennius ipse pater numquam nisi potus ad arma

prosiluit dicenda. "forum putealque Libonis

mandabo siccis, adimam cantare seueris":

hoc simul edixi, non cessauere poëtae

nocturno certare mero, putere diurno.

quid si quis uultu toruo ferus et pede nudo

exiguaeque togae simulet textore Catonem,

uirtutemne repraesentet moresque Catonis?

rupit Iarbitam Timagenis aemula lingua,

dum studet urbanus tenditque disertus haberi.

decipit exemplar uitiis imitabile; quodsi

pallerem casu, biberent exsangue cuminum.

o | imitatores, seruum pecus, ut mihi saepe

bilem, saepe iocum uestri mouere tumultus!

libera per uacuum posui uestigia princeps

non aliena meo pressi pede. qui sibi fidet

dux reget examen. Parios ego primus iambos

ostendi Latio, numeros animosque secutus

Archilochi, non res et agentia uerba Lycamben.

ac ne me foliis ideo breuioribus ornes

quod timui mutare modos et carminis artem,

temperat Archilochi Musam pede mascula Sappho,

temperat Alcaeus, sed rebus et ordine dispar,

nec socerum quaerit quem uersibus oblinat atris,

nec sponsae laqueum famoso carmine nectit.

hunc ego, non alio dictum prius ore, Latinus

uulgaui fidicen. iuuat immemorata ferentem

ingenuis oculisque legi manibusque teneri.

scire uelis mea cur ingratus opuscula lector

laudet ametque domi, premat extra limen iniquus:

non ego uentosae plebis suffragia uenor

impensis cenarum et tritae munere uestis;

non ego, nobilium scriptorum auditor et ultor,

grammaticas ambire tribus et pulpita dignor:

hinc illae lacrimae. "spissis indigna theatris

scripta pudet recitare et nugis addere pondus"

si dixi, "rides" ait "et Iouis auribus ista

seruas: fidis enim manare poëtica mella

te solum, tibi pulcher." ad haec ego naribus uti

formido et, luctantis acuto ne secer ungui,

"displicet iste locus" clamo et diludia posco.

ludus enim genuit trepidum certamen et iram,

ira truces inimicitias et funebre bellum.

20

Vertumnum Ianumque, liber, spectare uideris,

scilicet ut prostes Sosiorum pumice mundus.

odisti clauis et grata sigilla pudico;

paucis ostendi gemis et communia laudas,

non ita nutritus. Fuge quo descendere gestis.

non erit emisso reditus tibi. "quid miser egi?

quid uolui?" dices, ubi quid te laeserit, et scis

in breue te cogi cum plenus languet amator.

Quodsi non odio peccantis desipit augur,

carus eris Romae donec te deserat aetas;

contrectatus ubi manibus sordescere uulgi

coeperis, aut tineas pasces taciturnus inertis,

aut fugies Vticam aut uinctus mitteris Ilerdam.

Ridebit monitor non exauditus, ut ille

qui male parentem in rupes protrusit asellum

iratus: quis enim inuitum seruare laboret?

hoc quoque te manet, ut pueros elementa docentem

occupet extremis in uicis balba senectus.

cum tibi sol tepidus pluris admouerit auris,

me libertino natum patre et in tenui re

maiores pennas nido extendisse loqueris,

ut quantum generi demas uirtutibus addas;

me primis Vrbis belli placuisse domique;

corporis exigui. praecanum, solibus aptum,

irasci celerem, tamen ut placabilis essem.

forte meum si quis te percontabitur aeuum,

me quater undenos sciat impleuisse Decembris

collegam Lepidum quo duxit Lollius anno.

📂 In questa sezioneIn this section